Posted By: Kiwi (Kiwule) on 'CZling'
Title: Latina
Date: Thu Dec 2 16:07:29 1999
Ahoj,
nebyl by nekdo ochoten mi prelozit doktorsky slib MFF? Pripojuju jeho text.
Kiwi
DOKTORSKY SLIB
Promotor:
Examinibus, Doctorandi clarissimi, quae ad eorum, qui doctoris nomen et
honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sint, cum laude
superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni conse
ssu ornaremus. Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros,
quales vos esse iubebit dignitas, quam optinueritis et nos vos fore speramus.
Spondebitis igitur:
PRIMUM vos huius Universitatis, in qua gradum ascenderitis, piam
perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis,
adiuturos: DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum
incolumemque servaturos:
POSTREMO studia mathematica et physica, culturos et provecturos non ad
vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus
humani generis continetur, clarius effulgeat:
HAEC VOS EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI?
Doctorandi:
Spondeo ac polliceor.
Promotor:
Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis
impertiamus.
ERGO EGO PROMOTOR RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI DOCTORES
CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE DOCTORIS IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN
CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGI LLO FIRMATA VOBIS
IN MANUS TRADO.
-------------------------------------------------------------------------------
mail: petra.zdanska@jh-inst.cas.cz, page: http://www.jh-inst.cas.cz/hp/zdanska
-------------------------------------------------------------------------------